Start arrow Czytelnia arrow Źródła arrow Dialogus magistri Polycarpi cum morte
Dialogus magistri Polycarpi cum morte | Drukuj |  E-mail
sobota, 03 marzec 2007

Dialogus magistri Polycarpi cum morte

wersja elektroniczna tekstu, który wydała krytycznie w 1966 r 

Czesława Pirożyńska

Dialogus magistri Polycarpi cum morte[1]

 

Redakcja I.A, inc. Venite  ad  scolas  meas,  narrabo  mirabilia  vobis,  ut credatis   fortitudini   mee.   Magister unus nomine Policarpus in Ybernia Deo multum supplicavit... — wariant tej redakcji z klasztoru Św. Floriana, Stiftsbibliothek cod. XI 318, f. 59a-60b, wyd. Pirożyńska, s. 141-164 (112 zdań).

 

Redakcja I.B, inc. Venite  ad  scolas  meas,  narrabo  mirabilia  vobis,  ut credatis fortitudinem meam. Magister unus nomine Policarpus in Hibernia sepe preces Deo obtulit  — wariant tej redakcji: Praha, Universitni Knihovna, cod. XIII G 3 (2370): Exemplum de morte seu disputacio,  wyd. Pirożyńska, s. 164-168 (obj. 92 zdania; aparat wspólny z poprzednim wariantem).

 

Redakcja II, inc. Nota quod quidam magister nomine Policarpus in Ybernia Deo multum supplicavit, wyd. Pirożyńska, poniżej sam tekst (aparat w książce), najpierw akapitami, następnie numerowanymi zdaniami.

 

Colloquium de morte

MS Praha, Universitni Knihovna cod XIV H 26 (2671), f. 193a-199a

Ed. Czesława Pirożyńska[2]

Nota quod quidam magister nomine Policarpus in Ybernia Deo multum supplicavit, ut ei ostenderet mortem in aliqua dispositione; ita quod post longam precum instanciam a Domino meruit exaudiri. Nam una die ei oranti post missam, cum populus abscessisset de ecclesia et ipse perseveraret in oracione, apparuit imago terribilis et lamentabilis, cincta ad lumbos lintheo et omnes morbos creaturarum in vase ferreo portans in sinistro brachio et tota existens pallida et in manibus tenens falcastrum horribile, coram se habens celum apertum et retro se infernum et ad dexteram purgatorium et ad partem sinistram limbum puerorum et monumenta tocius mundi aperta. Videns ergo Policarpus eam cecidit pre nimio timore super faciem, nec habebat spiritum pre timore et terrore.

At illa:  ecce assum, sicud a Deo petisti. Nam ego sum mors, que claudo omnia vivencia et finem eis impono Deo volente et permittente et non est, qui se abscondat a meo dominio. Ego animialia silvestria et domestica, aves, pisces et inmunda seu venenosa insecta, que in aere et in aquis et in igne et in omni loco habitant, ad meas scolas accipio.

At ille resumpto spiritu mentis ex verbis mortis, que sic ipsum alocuta est: voluntas Dei est, ut tecum conferam, que a Deo petisti. Unde respira, surge et mihi loquaris.

Ille audiens verba mortis ait cum cordis timore: o mors, quam potens videris, quomodo video nulli parcere studes.

Ait illa: ego sum potens, quod homini Deo multum dilecto non parco et nobili creature dominor omnium. Nam dic mihi, ubi sunt principes mundi gigantes nominati, qui ante multa tempora fuerunt sicud sunt reges, barones, imperatores. Nec Mathusalem longevus, nec Salomon sapientissimus, nec Absolon pulcher, nec Samson fortis, nec Alexander potens, nec Virgilius nigromanticus, nec Aristotiles, nec Socrates, nec aliquis ex philosophis potuit scolas meas evadere. Nam scio tales semitas, quando homini videtur, quod debeat diu vivere, subito venio et rapio eum— hunc per morbum talem, hunc per morbum alium. Sicut audivistis in evangelio de illo divite, qui dicebat: anima mea, multa bona habes, habeas te bene et diu mecum maneas. Cui dictum fuit: stulte, hac nocte morieris. Et statim factum est. Et aliis multis. Et hoc scio optime, quando adminus homo credit, tunc ipsum de castris, de civitatibus, de villis deduco. Ego recipio ad scolas meas spirituales, papam, cardinales, episcopos et sacerdotes et huiusmodi viros et semitam ad consistorium pape et ad loca vivencium omnium scio. Ego interficio aves in aere, in aqua pisces, salamandria in igne, cum Dominus celorum mihi precipit et sic oportet, ut omnis homo intret scolas meas.

Hoc audiens magister territus dixit illud: omnium terribilium finis mors. O mors, quam amara es infantulis, amarior iuvenibus, amarissima senibus. Infantulis, quos tamen diu crucias, qui sine peccato sunt. Amarior es iuvenibus, qui diucius vivere poterant, quos sine previa ad tuas scolas vocasti et paucos cum previa. Amarissima senibus, quod patet in elevacione pectoris, in apercione oris, in confraccione oculorum et in confraccione nervorum et in fetore cadaverum et in expulsione animarum.

Respondit mors magistro Policarpo: adhuc tibi de scolis meis explanabo. Nam novi avariciam cleri et cardinalium, excellenciam imperatorum et regum, violenciam nobilium, fraudem et usuram civium, invidiam agricularum et monachorum, sacerdotum, hypocrisim monialium, superbiam mulierum et huiusmodi. Ego talibus finem impono, quia dominacio mea a generacione in generacionem. Quia si dicis ‘non dominaberis adhuc’, dico tibi, quia restant tibi anni quinque, quibus vives. Sed dic mihi, ubi pater tuus et mater vel alii amici tui? Nonne omnibus dominata sum et in scolis meis omnes requiescunt?

Tunc magister dixit: anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum  est cor meum, quia gravis sunt nimis, que a te audio. Nam dulces amicos meos separas et trahis ad scolas tuas. Nam fratrem meum rapuisti mihi dilectum et me rapere ad quinque annos conaberis. Sed tamen dico tibi mors, quod Apostolus dicit sic: die novissimo destrueris, inimica mors.

Et dixit mors: meliores te in scolis meis habui et tamen turbaris? Sed ad verba Apostoli tibi respondeo, quod duos gladios prius habui, sed iam  unum recepit mihi Christus, quia mortificavi eum in humana natura, quia voluntarie mori voluit pro homine et scolas meas intravit. Sed unum habeo ita potentem, quod nullus eum evadere potest. Unde secundum prophetam: si posuerit in astris nidum suum homo, inde extraham eum in terre pulverem, quia contra meam potestatem non est medicamen in ortis, nec electuaria, nec olera, nec emplastra, nec unguenta preciosa, nec radices delicate, nec saturitas, nec dieta, nec divicie, nec delicie. Omnes coligo et ad scolas meas transire compello et nullum excipio.

Respondit magister: ad quid tunc valent medicine?

Respondit mors: implent bursas medicorum, licet interdum ad modicum tempus mihi eos detinent. Quos tandem ad scolas meas recipiam et maxime potentes, quos querunt de faucibus meis eripere. Qui propter delicias huius mundiu fugiunt scolas meas, quos tamen, cum adminus credunt ad scolam meam transire compello nec respicio ipsorum aurum nec argentum vel gemmas vel vestes delicates nec ipsorum possessiones. Et hi de me ideo conqueruntur, quia ipsis non parco cum Salomone dicente: o mors, quam amara est memoria tua pauca habenti in substancia.

Dixit magister: dic mihi super illud Apostoli, sicud tibi obieci, quod in novissimo destrueris, mors inimica.

Respondit mors: dico tibi, quod veniet tempus terribilis iudicii, quod peccatores desiderabunt mori et ego fugiam ab eis. Et multi sunt in mundo hoc, qui nunc desiderant mori propter diversos defectus, quos habent, quod opprimuntur et tribulantur et clamant ad me, et illi non gustaverint amaritudinem meam, que nimis amara est. Interrogetur Lazarus et Maternus, qui in porta Naim fuit resuscitatus.

Respondit Magister: est aliquis in mundo, qui te evadere posset?

Respondit mors: interroga David, qui dicit: quis es homo qui vivet et non videbit mortem? Quasi dicet: nullus. Unde ego mitto bonos ad coram me transire ad regnum celorum, malos a  tergo ad infernum, mediocres bonos ad dexteram sive ad purgatorium, non baptizatos infantes ad sinistram sive ad limbum. Unde nec dives nec pauper habet, unde glorietur, quod patet in ossibus mortuorum, ubi ossa nec divitum nec pauperum agnoscuntur . Similiter in unum dives et pauper. Et omnibus viventibus  insidior, iuvenibus laqueos pueris dolores quinque in capite vel alias pono, senibus in dorso sedeo et propterea incurvati incedunt. Decrepitis de oculis respicio.

Respondit magister dicendo morti: ex quo tibi Dominus precepit, ut tobi loquar et tu mihi, dic, queso, cur principibus et magnis magistris atque prelatis non parcis?

Respondit mors: ex quo omnibus non parco, quia de una massa terre duxerunt originem. Cur ipsis parcerem? Numquid        nobilis est de auro et pauper cupro formatus est? Et quia mihi omnia viva subiciuntur, idcirco nec papam nec reges revereor, nam omnes me timent  et ignobilis. Ex quo Aristotili non peperci nec ceteris parcam, sed intrant scolam meam Unde Aristotiles ait: humiliatus in hunc mundum intravi, anxiatus vixi, conturbatus egredior et inscius et ignarus. Sed tu, qui es creatior omnium creaturarum, miserere mei.

Respondit Policarpus: qualiter tamen accedis ad hominem, cum eum vis ducere ad tuas scolas?

Occultas vias enim scio — dixit mors — per quas ipsum invado. Primo enim caput ipsius aliquantulum concucio, ita quod non possit dormire, postea intro ipsius somachum et illum inficio, ut perdeat appetitum comedenti, demum transeo per omnia interiora eius, postea intro pedes, ut me non posset evadere. Et tunc habeo satis magnum laborem, quomodo arteras et venas possum frangere. Et quia magnus amor est inter animam et corpus, idcirco oportet me diversos modos habere, quomodo cor ipsius agrediar et quomodo illud interficiam. Et sicud video hominem complexionatum, sic sic illum diversis infirmitatibus tango — unum fluxu sanguinis, alium apoplexia, alium podagra percucio  et huiusmodi. Tandem  cor ipsius aperiendo mea ferrea pixide tango et sic ipsum penitus mortifico. Et cum iam ipsum quero interficere, tunc incipit insanire propter volenciam, quam a me patitur; ita quod in multis antiquis nasus in fine albet, oculi intrant, flent, frons rubet, pedes frigescunt et tandem ipsius animam ab ipsius corde et corpore excucio. Quid ergo superbuit homo, terra et cinis, in veste delicata, cum involvitur tunc in vili paninculo? Quid prodest tunc magnorum congregacio, cum corpus mortuum defertur ad sepulcrum in feretro? Quid dignitas papalis, imperialis vel cuiuscunque dignitatis homo existat? Nam ego mors principes mundi ad meas scolas adduxi, quorum infinitus est numerus. Quibus et omni mundi solacio et gaudio ego finem impono. Quia cum rapio hominem, tunc cessat omne solacium, cum tango pedes, tunc cessat omne tripudium et solicitudo mundi, cum tango cor, extinguitur omnis amicicia et postquam extinguo hominem, duco eum ad scolas meas. Tunc facio divisionem — corpus vermibus, divicias mundo et amicis et animam, si est bona, Deo, si mala diabolo. Et tunc facio mihi ludum et choream.

Magister dixit: ve quod nati sumus, ex quo debemus mori.

Respondit mors: ut pocius malis et non bonis apud Deum.

Et magister dixit: et quomodo est de Enoch et Helia, quos adhuc non audes tangere, quid ucunt tam optimam vitam de fructu paradisi, ad quos nec intrare presumis.

Respondit mors: tempore Antichristi non evadent. Nam omnem semitam intrandi corda hominum novi et furtive castra et civitates et huiusmodi. Cum aperiam institam meam, ubi ridebant, ibi est fletus, cum me senciunt, ubi gaudebant, ibi tristantur, ubi saltabant, ibi lamentantur.

Ad hec respondit magister: circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni.

Tunc dixit mors: ulterius tecum loqui non presumo, sed vitam tuam emenda etc. 

 


 

 

Colloquium de morte[3]

  1. Nota quod quidam magister nomine Policarpus in Ybernia Deo multum supplicavit, ut ei ostenderet mortem in aliqua dispositione; ita quod post longam precum instanciam a Domino meruit exaudiri.
  2. Nam una die ei oranti post missam, cum populus abscessisset de ecclesia et ipse perseveraret in oracione, apparuit imago terribilis et lamentabilis, cincta ad lumbos lintheo et omnes morbos creaturarum in vase ferreo portans in sinistro brachio et tota existens pallida et in manibus tenens falcastrum horribile, coram se habens celum apertum et retro se infernum et ad dexteram purgatorium et ad partem sinistram limbum puerorum et monumenta tocius mundi aperta.
  3. Videns ergo Policarpus eam cecidit pre nimio timore super faciem, nec habebat spiritum pre timore et terrore.
  4. At illa: ecce assum, sicud a Deo petisti.
  5. Nam ego sum mors, que claudo omnia vivencia et finem eis impono Deo volente et permittente et non est, qui se abscondat a meo dominio.
  6. Ego animalia silvestria et domestica, aves, pisces et inmunda seu venenosa insecta, que in aere et in aquis et in igne et in omni loco habitant, ad meas scolas accipio.
  7. At ille resumpto spiritu mentis ex verbis mortis, que sic ipsum alocuta est: voluntas Dei est, ut tecum conferam, que a Deo petisti.
  8. Unde respira, surge et mihi loquaris.
  9. Ille audiens verba mortis ait cum cordis timore: o mors, quam potens videris, quomodo video nulli parcere studes.
  10. Ait illa: ego sum potens, quod homini Deo multum dilecto non parco et nobili creature dominor omnium.
  11. Nam dic mihi, ubi sunt principes mundi gigantes nominati, qui ante multa tempora fuerunt sicud sunt reges, barones, imperatores.
  12. Nec Mathusalem longevus, nec Salomon sapientissimus, nec Absolon pulcher, nec Samson fortis, nec Alexander potens, nec Virgilius nigromanticus, nec Aristotiles, nec Socrates, nec aliquis ex philosophis potuit scolas meas evadere.
  13. Nam scio tales semitas, quando homini videtur, quod debeat diu vivere, subito venio et rapio eum— hunc per morbum talem, hunc per morbum alium.
  14. Sicut audivistis in evangelio de illo divite, qui dicebat: anima mea, multa bona habes, habeas te bene et diu mecum maneas.
  15. Cui dictum fuit: stulte, hac nocte morieris.
  16. Et statim factum est.
  17. Et aliis multis.
  18. Et hoc scio optime, quando adminus homo credit, tunc ipsum de castris, de civitatibus, de villis deduco.
  19. Ego recipio ad scolas meas spirituales, papam, cardinales, episcopos et sacerdotes et huiusmodi viros et semitam ad consistorium pape et ad loca vivencium omnium scio.
  20. Ego interficio aves in aere, in aqua pisces, salamandria in igne, cum Dominus celorum mihi precipit et sic oportet, ut omnis homo intret scolas meas.
  21. Hoc audiens magister territus dixit illud: omnium terribilium finis mors.
  22. Mors, quam amara es infantulis, amarior iuvenibus, amarissima senibus.
  23. Infantulis, quos tamen diu crucias, qui sine peccato sunt.
  24. Amarior es iuvenibus, qui diucius vivere poterant, quos sine previa ad tuas scolas vocasti et paucos cum previa.
  25. Amarissima senibus, quod patet in elevacione pectoris, in apercione oris, in confraccione oculorum et in confraccione nervorum et in fetore cadaverum et in expulsione animarum.[4]
  26. Respondit mors magistro Policarpo: adhuc tibi de scolis meis explanabo.
  27. Nam novi avariciam cleri et cardinalium, excellenciam imperatorum et regum, violenciam nobilium, fraudem et usuram civium, invidiam agricularum et monachorum, sacerdotum, hypocrisim monialium, superbiam mulierum et huiusmodi.
  28. Ego talibus finem impono, quia dominacio mea a generacione in generacionem.
  29. Quia si dicis ‘non dominaberis adhuc’, dico tibi, quia restant tibi anni quinque, quibus vives.
  30. Sed dic mihi, ubi pater tuus et mater vel alii amici tui?
  31. Nonne omnibus dominata sum et in scolis meis omnes requiescunt?
  32. Tunc magister dixit: anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum, quia gravis sunt nimis, que a te audio.
  33. Nam dulces amicos meos separas et trahis ad scolas tuas.
  34. Nam fratrem meum rapuisti mihi dilectum et me rapere ad quinque annos conaberis.
  35. Sed tamen dico tibi mors, quod Apostolus dicit sic: die novissimo destrueris, inimica mors.
  36. Et dixit mors: meliores te in scolis meis habui et tamen turbaris?
  37. Sed ad verba Apostoli tibi respondeo, quod duos gladios prius habui, sed iam unum recepit mihi Christus, quia mortificavi eum in humana natura, quia voluntarie mori voluit pro homine et scolas meas intravit.
  38. Sed unum habeo ita potentem, quod nullus eum evadere potest.
  39. Unde secundum prophetam: si posuerit in astris nidum suum homo, inde extraham eum in terre pulverem, quia contra meam potestatem non est medicamen in ortis, nec electuaria, nec olera, nec emplastra, nec unguenta preciosa, nec radices delicate, nec saturitas, nec dieta, nec divicie, nec delicie.
  40. Omnes coligo et ad scolas meas transire compello et nullum excipio.
  41. Respondit magister: ad quid tunc valent medicine?
  42. Respondit mors: implent bursas medicorum, licet interdum ad modicum tempus mihi eos detinent.
  43. Quos tandem ad scolas meas recipiam et maxime potentes, quos querunt de faucibus meis eripere.
  44. Qui propter delicias huius mundi fugiunt scolas meas, quos tamen, cum adminus credunt ad scolam meam transire compello nec respicio ipsorum aurum nec argentum vel gemmas vel vestes delicates nec ipsorum possessiones.
  45. Et hi de me ideo conqueruntur, quia ipsis non parco cum Salomone dicente: o mors, quam amara est memoria tua pauca habenti in substancia.
  46. Dixit magister: dic mihi super illud Apostoli, sicud tibi obieci, quod in novissimo destrueris, mors inimica.
  47. Respondit mors: dico tibi, quod veniet tempus terribilis iudicii, quod peccatores desiderabunt mori et ego fugiam ab eis.
  48. Et multi sunt in mundo hoc, qui nunc desiderant mori propter diversos defectus, quos habent, quod opprimuntur et tribulantur et clamant ad me, et illi non gustaverint amaritudinem meam, que nimis amara est.
  49. Interrogetur Lazarus et Maternus, qui in porta Naim fuit resuscitatus.
  50. Respondit Magister: est aliquis in mundo, qui te evadere posset?
  51. Respondit mors: interroga David, qui dicit: quis es homo qui vivet et non videbit mortem?
  52. Quasi dicet: nullus.
  53. Unde ego mitto bonos ad coram me transire ad regnum celorum, malos a tergo ad infernum, mediocres bonos ad dexteram sive ad purgatorium, non baptizatos infantes ad sinistram sive ad limbum.
  54. Unde nec dives nec pauper habet, unde glorietur, quod patet in ossibus mortuorum, ubi ossa nec divitum nec pauperum agnoscuntur .
  55. Similiter in unum dives et pauper.
  56. Et omnibus viventibus insidior, iuvenibus laqueos pueris dolores quinque in capite vel alias pono, senibus in dorso sedeo et propterea incurvati incedunt.
  57. Decrepitis de oculis respicio.
  58. Respondit magister dicendo morti: ex quo tibi Dominus precepit, ut tibi loquar et tu mihi, dic, queso, cur principibus et magnis magistris atque prelatis non parcis?
  59. Respondit mors: ex quo omnibus non parco, quia de una massa terre duxerunt originem.
  60. Cur ipsis parcerem?
  61. Numquid nobilis est de auro et pauper cupro formatus est?
  62. Et quia mihi omnia viva subiciuntur, idcirco nec papam nec reges revereor, nam omnes me timent — nobilis et ignobilis.
  63. Ex quo Aristotili non peperci nec ceteris parcam, sed intrant scolam meam.
  64. Unde Aristotiles ait: humiliatus in hunc mundum intravi, anxiatus vixi, conturbatus egredior et inscius et ignarus.
  65. Sed tu, qui es creator omnium creaturarum, miserere mei.
  66. Respondit Policarpus: qualiter tamen accedis ad hominem, cum eum vis ducere ad tuas scolas?
  67. Occultas vias enim scio — dixit mors — per quas ipsum invado.
  68. Primo enim caput ipsius aliquantulum concucio, ita quod non possit dormire, postea intro ipsius somachum et illum inficio, ut perdeat appetitum comedenti, demum transeo per omnia interiora eius, postea intro pedes, ut me non posset evadere.
  69. Et tunc habeo satis magnum laborem, quomodo arterias et venas possum frangere.
  70. Et quia magnus amor est inter animam et corpus, idcirco oportet me diversos modos habere, quomodo cor ipsius agrediar et quomodo illud interficiam.
  71. Et sicud video hominem complexionatum, sic illum diversis infirmitatibus tango — unum fluxu sanguinis, alium apoplexia, alium podagra percucio et huiusmodi.
  72. Tandem cor ipsius aperiendo mea ferrea pixide tango et sic ipsum penitus mortifico.
  73. Et cum iam ipsum quero interficere, tunc incipit insanire propter volenciam, quam a me patitur; ita quod in multis antiquis nasus in fine albet, oculi intrant, flent, frons rubet, pedes frigescunt et tandem ipsius animam ab ipsius corde et corpore excucio.
  74. Quid ergo superbuit homo, terra et cinis, in veste delicata, cum involvitur tunc in vili paninculo?
  75. Quid prodest tunc magnorum congregacio, cum corpus mortuum defertur ad sepulcrum in feretro?
  76. Quid dignitas papalis, imperialis vel cuiuscunque dignitatis homo existat?
  77. Nam ego mors principes mundi ad meas scolas adduxi, quorum infinitus est numerus.
  78. Quibus et omni mundi solacio et gaudio ego finem impono.
  79. Quia cum rapio hominem, tunc cessat omne solacium, cum tango pedes, tunc cessat omne tripudium et solicitudo mundi, cum tango cor, extinguitur omnis amicicia et postquam extinguo hominem, duco eum ad scolas meas.
  80. Tunc facio divisionem — corpus vermibus, divicias mundo et amicis, et animam, si est bona, Deo, si mala diabolo.
  81. Et tunc facio mihi ludum et choream.
  82. Magister dixit: ve quod nati sumus, ex quo debemus mori.
  83. Respondit mors: ut pocius malis et non bonis apud Deum.
  84. Et magister dixit: et quomodo est de Enoch et Helia, quos adhuc non audes tangere, qui ducunt tam optimam vitam de fructu paradisi, ad quos nec intrare presumis.
  85. Respondit mors: tempore Antichristi non evadent.
  86. Nam omnem semitam intrandi corda hominum novi et furtive castra et civitates et huiusmodi.
  87. Cum aperiam institam meam, ubi ridebant, ibi est fletus, cum me senciunt, ubi gaudebant, ibi tristantur, ubi saltabant, ibi lamentantur.
  88. Ad hec respondit magister: circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni.
  89. Tunc dixit mors: ulterius tecum loqui non presumo, sed vitam tuam emenda etc.

 



[1] Tytuł wydawcy: Czesława Pirożyńska, Łacińska Rozmowa mistrza Polikarpa ze Śmiercią. Dialogus magistri Polycarpi cum morte [w:] Średniowiecze. Studia o kulturze, t. 3, Wrocław 1966, pp.74-187. Tekst wpisał administrator portalu.

[2] MS Praha, Universitni Knihovna cod. XIV H 26 (2671), f. 193a-199a; ed. Czesława Pirożyńska, op. cit., pp.168-182. Kodeks ma k. 210, dwa wpisy dat: r. 1414 — 84b i 190b, oraz 1424 — 209a (taż, s. 131).

[3] To samo co poprzednio, z numeracją zdań.

[4] Zdań 22-25 brak w red. IA, Pirożyńska s.146, i IB s. 165.

Ostatnia aktualizacja ( sobota, 03 marzec 2007 )
Następny >
Mambo is Free Software released under the GNU/GPL License.